- CHRISTUS
- I.CHRISTUSIesu mundi Redemptoris cognomentum. AbHebraeo vel Sytiaco Gap desc: Hebrew sic dictus, Ioh. c. 1. v. 42. Εὑρήκαμεν τὸν Μεςςίαν, ὅ ἐςτι μεθερμηνευόμενον, ὁ Χριςτὸς. Ubi Nounus,Σύτγενε Μεςςίαν σοφὸν εὕρομεν, ὃς θεὸς ἀνὴθΧριςτὸς Ιοὐδαίοισιν ἀκούεται Ε῾λλάδι φωνῇ.Latini vero a Iudaeorum ritibus, ac doctrina Christi alieni, nomen hoc non recte intellexêre, Dominumque nostrum ac Servatorem Chrestum, a Graeco Χρηςτὸς vocaverunt. Sueton. in Claudio, c. 25. Iudaeos, impulsore Chrestô, assidue tumultuantes Româ expulit. Inde etiam Chrestianos vocabant eos, qui Christo nomen suum dedêre. Tertull. adv. Gent. Sed et cum perperam Christianus pronuntiatur a vibus (nam nec nominis certa est notitia penes vos) de suavitate vel benignitate compositum est. Lactant. l. 4. c. 7. Sed exponenda huius nomins ratio est propter ignorantium errorem, qui eum immutatâ literâ Chrestum solent dicere. Quô errore, Iustinus Martyr sui temporis Christianos culpâ absolvit: Ε᾿πεὶ ὅσον γε ἐκ τȏυ κατηγορημένου ἡμῶν ὀνόματος χρηςτότατοι ὑπάρχωμεν, et rursum Χρηςτιανοὶ γὰρ εἶναι κατηγορούμεθα, τὸ δὲ Χρηςτὸν μισεῖςθαι οὐ δίκαιον. Haec ille, Apol. 2. Verumenimvero rectum nomen, uti diximus, est Christus, cuius etymon idem innuit Iustinus, Χριςτος μὲν παρὰ τὸ κεχρίςθαι. Ab unctione scil. sic dictus est. Τὸ τȏυ Χριςτοῦ ὄνομα πρῶτον Μωσέα τοῖς χριομένοις ἐπιθεῖναι, ait Euseb. Dem. Euang l. 4. c. 15. Et Lactant. l. 4. c. 7. Quoniam Graeti veteres χρίεςθαι dicebant ungi, quod nunc ἀλείφεςθαι, ob hanc rationem, nos eum Christum nuncupamus. Prima tamen huius vocis significatio satis comperta nondum videtur. Primus antiquorum, quem scio, qui hôc vocabulô usus est, fuit Aeschylus in Prometheo Vincto:Οὐκ ἦν ἀλέξημ᾿ οὐδὲν, οὐδὲ βρώσιμονΟὐ χριςτὸν, οὐδὲ πιςτὸν, ἀλλὰ φαρμάκωνΧρεία? κατεσκέλλετο. ---- ----Ubi Scholiastes exponit, οὔτε δὲ δἰ ἐπιχρίσεως ἔξωθεν. Sic Schol. Aristoph. Τῶν φαρμάκων τὰ μέν ἐςτι καταπλαςτὰ, τὰ δὲ χριςτὰ, τὰ δὲ ποτά. Et sic τὸ χριςτὸν, idem erit quod τὸ ἔγχριςτον apud Theocritum, Idyll. 11.Οὐδὲν ποττὸν ἔρωτα πεφύκει φάρμακον ἄλλοΝικία, οὔτ᾿ ἔγχριςτον ῾ἐμὶν δοκεἶ οὔτ᾿ ἐπίπαςτον,Η᾿ ` ταὶ Πιέριδες. ---- ----Ubi Schol. Ι᾿ςτέον, ὅτι τῶ φαρμάκων τὰ μέν εἰσι χριςτὰ, ἤγουν ἅπερ χριόμεθα εἰς θεραπείαν, τὰ δὲ ποτὰ, ἅπερ πίνομεν, τὰ δὲ ἐπίπαςτα, ἅπερ ἐπιπάττομεν. Sic Euripides in Hippolyto,Πότερα δὲ χριςτὸν, ἤ ποτὸν τὸ φάρμακον.Quamvis autem prima significatio τȏυ Χριςτοῦ actum, vel materiam unctionis denotat apud Graecos, non autem personam, qui ungitur, tamen 72. Interpretes voce τȏυ χριςθέντος, ἢτȏυ κεχρισμένου utuntur. Unde Χριςτὸς, ὁ κεχρισμένος τῷ ἐλαίω. Nic. Lloydius. Hunc dulcissimum Servatorem nostrum Tiberius Imperator cognitâ Historiâ Resurrectionis eius, ex Epistola Pontii Pilati, Deum esse proclamandum censuit, ni Senatus obstitisset: sed qui indigebat suffragiis hominum, coaeternus Patri Deus? Euseb. l. 2. c. 2. Alexander quoque Severus, in larario suo, inter Divos Priocipes, et animas sanctiores, iuxta Abrahamum, Orpheum et Apollonium coluit, miserandâ potius quam ridendâ superstitione. Oros. l. 7. c. 11. etc. Imo et a Turcis pro Propheta habetur, sed qui Mahomete minor: contra Moysis effatum, Deuter. c. 18. v. 15. Solis Christianis, unde et ills nomen, salutaris CHRISTI huius notitia caelitus concessa est, quam in S. Scriptura scrurari indies unicas suas delitias iudicant. Vide Iesus Christus.II.CHRISTUSOrdo militaris Lusitania, A. C. 1318. a Dionysio I. institutus, ad nobilitatem contra Mauros animandam. Pulla illis vestis cum cruce Patriarchali coccinea; Coniugii venia, ab Alexandro VI. data. Postmodum coronae inseperabiliter unitus est. Mariana, l. 15. Favin. theater. hon. Vasconcellos, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.